monumenta.ch > Plinius > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 122
{XLIV} diximus et cui plicatilem cristam dedisset natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum generi dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicae, sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum; nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixerimus, verum peculiare datum. draconum enim cristas qui viderit, non reperitur.